Proverbs 6:27
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Can a man take fire in his bosom, and his clothes not be burned?
In Context
26pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
Cross References
Job 31:12Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. + 31.12 Et omnia eradicans genimina. Germina animæ sunt operationes bonæ, quia si luxuriæ malo non resistitur, et illa pereunt quæ bona videbantur; sed in tanta castitatis munditia quam humilis fuit aperit, cum subjungit:
James 3:5Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! + 3.5 Et magna exaltat. ID. Præmia, si impetus dirigentis bene eam gubernat; si male, sibi suisque magnam perditionem exaltat, unde Salomon: Mors et vita in manibus linguæ Prov. 18.. Vitam exaltat, si bene docet Ecclesiam; mortem si male. Agitur namque contra illos qui, et vita et scientia destituti, docere præsumebant. Magna ergo exaltat lingua quæ cæterorum verba et sensus despiciens, singulariter se sapientiem jactat et facundam. Contra quod: Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Ecce quantus ignis. Sic et lingua incontinens magnam materiam bonorum operum perire facit, itaque, cum fere sit impossibile vitari peccatum linguæ etiam a perfectis, non quivis debet appetere magisterium.