The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 6 › Proverbs 6:26

Proverbs 6:26

pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For by means of a whorish woman a man is brought to a piece of bread: and the adulteress will hunt for the precious life.

In Context

25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: + 6.25 Non concupiscat. Patet de adultera, sed hæretici si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.

27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?

Read all of Proverbs 6

Cross References

Genesis 39:7Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. + 39.7 Post multos itaque dies injecit domina, etc. GREG. lib. XXX Moral., cap. 19 Qui mundi successibus elevatus, etc., usque ad quia enim voluptas ex prosperitate nascitur, ejusdem consideratione feriatur. Injecit domina sua, etc. ISID. Hæc figura est Synagogæ, etc., usque ad ubi enim veluti puniendus descenderat, inde alios liberavit.

1 Samuel 2:36Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. + 2.36 Futurum est. ID. Non proprie de domo Heli hoc dicitur, sed de domo Aaron, de cujus genere usque hodie veniunt et convertuntur. Buccellam. RAB. Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita Joan. 6.. Quia dixerat se dedisse cibos domui Aaron de victimis veteris testamenti, quæ fuerunt sacrificia Judæorum, dicit esse postulandam buccellam panis ad comedendum, quod est sacrificium Christianorum et pabulum animarum.

Proverbs 7:23donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.

Proverbs 29:8Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.

Ezekiel 13:18et dic: [Hæc dicit Dominus Deus: Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !

Luke 15:30Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. + 15.30 Occidisti illi vitulum. Confitentur venisse Christum, sed invidia non vult salvari. Sic de Judæo et gentili. Generaliter autem de justo et peccatore potest accipi. Devoravit substantiam, etc. Meretrices sunt superstitiones gentilium, cum quibus substantiam dissipat, qui, relicto connubio verbi Dei, cum dæmone feda cupiditate fornicatur. Filii, tu semper, etc. Non quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, et ad perfruitionem potioris exsultationis invitans. Omnia mea, etc. In æterna beatitudine, et omnium singula, et singulorum omnia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 6:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 6:25Proverbs 6Proverbs 6:27 →