Proverbs 6:29
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. + 6.29 Nunquid potest homo abscondere ignem. Soli ei conceditur hæreticorum libros legere, qui adeo solidatus est in fide catholica, ut verborum dulcedine vel astutia nequeat ab ea separari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So he that goeth in to his neighbour’s wife; whosoever toucheth her shall not be innocent.
In Context
Cross References
Genesis 20:2Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. + 20.2 Dixitque de Sara, etc. AUG. Quæri solet quomodo in illa ætate Abraham pro Saræ pulchritudine periclitari timuerit: sed formæ illius vis miranda est, quæ adhuc amari poterat. Dixitque de Sara, etc. ISID., in Gen., tom. 6 Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, etc., usque ad Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in cœlis est. Dixitque, etc. AUG. Quod dicitur Abimelech pro Sara, Et peperci tibi ne peccares in me, advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahæ, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quæ putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata.
Genesis 20:6Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
Leviticus 18:20Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. + 18.20 Cum uxore, etc. ISICH. Hic prohibetur rursus adulterium, quod etiam in decalogo prohibetur: unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.
2 Samuel 11:3Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi.
2 Samuel 12:9Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
Proverbs 16:5Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. + 16.5 Abominatio est. Quicunque tribuit sibi bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se prætulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum.