The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 20 › Genesis 20:2

Genesis 20:2

Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. + 20.2 Dixitque de Sara, etc. AUG. Quæri solet quomodo in illa ætate Abraham pro Saræ pulchritudine periclitari timuerit: sed formæ illius vis miranda est, quæ adhuc amari poterat. Dixitque de Sara, etc. ISID., in Gen., tom. 6 Tacuit uxorem, dixit sororem, ne ipse occideretur, et illa captiva ab alienigenis possideretur, certus quod a Deo inviolata servaretur, sicut apud Pharaonem, etc., usque ad Nolite vocare patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in cœlis est. Dixitque, etc. AUG. Quod dicitur Abimelech pro Sara, Et peperci tibi ne peccares in me, advertendum est Deum fecisse, quando admonuit uxorem esse Abrahæ, quam putabat sororem. Et notandum quod in Deum peccatur, cum talia committuntur quæ putant homines vel non esse peccata, vel levia haberi tanquam in carne peccata.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Abraham said of Sarah his wife, She is my sister: and Abimelech king of Gerar sent, and took Sarah.

In Context

1Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. + 20.1 Profectus inde, etc. Cades, fons judicii; Sur, angustia; quibus figuratur patientia.

3Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum.

Read all of Genesis 20

Cross References

Genesis 12:13Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. + 12.13 Dic ergo, obsecro, etc. AUG. lib. XVI de Civ., c. 19 Quæritur cur patriarcha voluit mentiri, etc., usque ad et vitam suam et uxoris pudicitiam.

Genesis 20:12alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. + 20.12 Alias autem, etc. HIERON. Quoniam in Hebræo habetur vegam id est, etiam vere soror mea est, filia patris mei, sed non filia matris meæ, et sonat magis quod soror Abrahæ fuerit. In excusationem dicimus nondum tales nuptias lege prohibitas. Filia patris. Alia translatio, apertius, a patre, et non ex matre; erat enim filia Aran fratris Abrahæ, soror Lot.

Genesis 26:7Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.

2 Chronicles 19:2Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:

2 Chronicles 32:31Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus.

Proverbs 24:16Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. + 24.16 Septies enim cadet. Justus dicitur, et cadere, etc., usque ad sic peccato assentiunt ut non pœniteant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 20:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 20:1Genesis 20Genesis 20:3 →