Proverbs 7:1
[Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili, + 7.1 Fili mi. Hæc periocha eadem quæ superior plenius explicat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My son, keep my words, and lay up my commandments with thee.
In Context
Cross References
Job 22:22Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
Proverbs 2:1[Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: + 2.1 Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.
Proverbs 5:5Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
Proverbs 10:14Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est.
Luke 11:28At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. + 11.28 Quinimo. Quasi dicat: Non solum laudanda Maria, quia Verbum Dei portavit in utero, sed maxime beata est, quia præcepta Dei servavit in opere. Sic etiam omnes beati sunt qui verbum Dei auditu fidei concipiunt, et boni operis custodiam in suo vel proximorum corde pariunt et nutriunt. Qui audiunt. In laude Ecclesiæ. E contrario damnantur Pharisæi, qui verbum Dei nec audire nec implere, sed blasphemare quærebant.
John 15:20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. + 15.20 Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.