Proverbs 7:11
quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis; + 7.11 Nec valens in domo. Nulla est hæresis, quæ primis contenta sit discipulis hi enim sunt domus ejus, sed semper novos, quos decipiat quærit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
(She is loud and stubborn; her feet abide not in her house:
In Context
12nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.
Cross References
Proverbs 9:13[Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, + 9.13 Mulier stulta. Superius commendavit sapientiam per divinitatem et humanitatem, nunc per contrarium illam eamdem commendabiliorem ostendit, ubi mulier stulta, etc., quæ est ei contraria, sedet, etc. Mulier, etc. Mulier hic hæresis est, etc., usque ad hæc in supercilio mentis attollitur.
Proverbs 27:14Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. + 27.14 Qui benedicit proximo, id est, qui favore superfluæ laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus æquo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incœperat, humano favore finiat.
1 Timothy 5:13simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.