Proverbs 7:9
in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. + 7.9 In obscuro advesperascente. Quia jam talis per cæcitatem cordis, ad tenebras festinat peccati et damnationis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In the twilight, in the evening, in the black and dark night:
In Context
Cross References
Exodus 12:6Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.
Job 24:15Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. + 24.15 Oculus adulteri. Hoc de hæreticis dicitur: Sicut enim is qui adulterium facit carnem alienæ conjugis sibi illicite conjungit: ita hæritici, cum fidelem animam in suo errore rapiunt, quasi alienam conjugem tollunt. Et operiet vultum suum. Vultus humani cordis est similitudo Dei, quem perversus operit, ut cognosci a districto judice nequeat cum vitam suam malis actibus confundit, unde dicet: Nunquam novi vos.
Ephesians 5:11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. + 5.11 Redarguite. Animo leni, ut alibi ait Apostolus. Hoc videlicet agite, ut foris terribiliter, personet increpatio, et intus lenitatis teneatur dilectio. Duo conjungit, ut, scilicet, non communicent consentiendo et redarguant. His enim duobus modis non te maculat malus, si non consentis, et si redarguis. Utrumque autem complexus est Apostolus, dicens: Nolite communicare, etc., id est nolite consentire, laudare et approbare. Et quia parum est non consentire, addit: Magis autem redarguite, id est reprehendite, corripite, cœrcete. Et est sensus: Non sitis consentientes malis approbando ea, neque negligentes arguendo, neque superbientes insultanter arguendo.