Proverbs 8:15
Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt; + 8.15 Per me reges. Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
By me kings reign, and princes decree justice.
In Context
16per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.
Cross References
1 Samuel 9:17Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi: iste dominabitur populo meo.
1 Kings 3:9Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
1 Kings 5:7Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum.
1 Chronicles 28:5Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël,
Psalms 72:1Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! + 72.1 Quam bonus. CAS. Monet ut non pro temporalibus, sed æternis Deum laudemus. 1
Isaiah 1:26Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. + 1.26 Et restituam judices, etc. ID. Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum præfuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiæ doctores. Civitas justi, urbs fidelis Sion, in judicio redimetur. Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum.