Proverbs 8:14
Meum est consilium et æquitas; mea est prudentia, mea est fortitudo. + 8.14 Meum est consilium. Non se extollat humana præsumptio: plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, ab hac humana infirmitas, quidquid habet virtutis, accipit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Counsel is mine, and sound wisdom: I am understanding; I have strength.
In Context
Cross References
Proverbs 2:6quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. + 2.6 Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.
Ecclesiastes 7:19Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit. + 7.19 Nihil negligit. Omnibus sine respectu personarum benefacit. Vel, in prosperis et in adversis providet.
Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.
John 1:9Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. + 1.9 Erat lux vera. Omnis homo dicitur illa natura in homine, quæ ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quæ sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in cœlis est, quasi in alio mundo sunt.
Romans 11:33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.
1 Corinthians 1:30Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: + 1.30 Ex ipso autem. Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis.