The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 105 › Psalmorum 105:24

Psalmorum 105:24

Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he increased his people greatly; and made them stronger than their enemies.

In Context

23Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos. + 105.23 Stetisset in confractione. AUG. Dicens: Si non dimittis illis, dele me de libro tuo. Quantum valet intercessio sanctorum? Securus Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam iis qui juste perirent. Ut averteret iram. De aqua contradictionis et immolatione filiorum, unde vehementius iratus Deus, et tamen postea misertus. Et pro nihilo. Quarta pars, ubi item et alia peccata enumerat, et per Phinees placatum Deum dicit. Non crediderunt verbo ejus. AUG. Contempserunt quod per illam significabatur, etc., usque ad non sustinuerunt consilium ejus. In tabernaculis ejus. CASS. Murmuraverunt, quia hoc non laborantibus, sed otiosis contingit, unde major invidia criminis crescit. 1

25Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. 1

Read all of Psalmorum 105

Cross References

Genesis 13:16Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

Exodus 1:7filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.

Exodus 12:37Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. + 12.37 Profectique sunt, etc. ORIG. hom. 5 in Exod.. Qui de Ægypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere, primo ei ex Ramesse proficiscendum est, quæ interpretatur commotio tineæ. Si vis venire in hoc ut Deus sit tibi dux, et sequatur petra, quæ escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramesse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat, et fures effodiunt, etc. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me Matth. 6., hoc est proficisci de Ramesse, et sequi Christum. De Ramesse in Socoth, etc. ORIG. ibid. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramesse venerunt in Socoth, quod interpretatur tabernacula. Cum ergo, relinquens Ægyptum, discusseris tineas totius corruptelæ, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus exspoliari sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Socoth, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis, quia hic scilicet audies quod Deus antecedat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramesse, nec in Socoth, quæ secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc erat triduum ad quod festinabant Moses et Aaron, et contradicebat Pharao dicens: Non eatis longius. Nolebat ad locum signorum pervenire filios Isræl, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Ose. 6: Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus. Prima dies nobis Christi passio; secunda, qua in infernum descendit; tertia, qua resurrexit: ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis; per noctem vero, in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit et fecit consedere in cœlestibus Rom. 6.. Sexcenta fere millia, etc. AUG., quæst. 47. Quæritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebræi per eos annos in Ægypto, etc., usque ad id est, post mortem Joseph dura servitute oppressi sunt.

Acts 7:17Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 105:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 105:23Psalmorum 105Psalmorum 105:25 →