Psalmorum 107:13
Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then they cried unto the LORD in their trouble, and he saved them out of their distresses.
In Context
14In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.]
Cross References
Exodus 3:7Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus: + 3.7 Vidi afflictionem, etc. GREG., Moral. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinæ munus non obviat, nulla retributionis prospicitur pœna quæ terreat. Sed clausis oculis cordis præcipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona æterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Isrælitico populo, Mose vocante et Pharaone sæviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius sæviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum prædicatis cœlestibus præmiis sævire in electos reprobi permittuntur: ut quos Ægyptus, id est vita præsens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.
Judges 6:6Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian.
2 Chronicles 33:12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. + 33.12 Et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. RAB. Audita pœnitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per pœnitentiam de venia præsumere.
2 Chronicles 33:18Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël.