Psalmorum 118:20
Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
This gate of the LORD, into which the righteous shall enter.
In Context
19Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. 1
21Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. 1
Cross References
Psalms 24:7Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. + 24.7 Delicta. CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. Juventutis. Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Ignorantias. Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. Memento mei, tu. AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Secundum misericordiam. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus. 1
Isaiah 26:2Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. + 26.2 Aperite portas. Hoc canticum repente mutat personas. Portas. Justitiæ; unde: Aperite mihi portas justitiæ. Portæ vitæ et justitiæ, etc., usque ad et per multas portas ad eum qui dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me Joan. 14..
Revelation 21:24Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. + 21.24 Et ambulabunt. Tanta erit lux in futuro, quod usque ad finem mundi, ambulabunt gentes, id est promovebuntur de bono in melius. In lumine. In spe hujus luminis, vel per lumen, vel per lucem, vel per radios cognitionis ejus. Reges terræ. Id est illi majores qui regunt terrenitatem suam et aliorum.