Revelation 21:24
Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. + 21.24 Et ambulabunt. Tanta erit lux in futuro, quod usque ad finem mundi, ambulabunt gentes, id est promovebuntur de bono in melius. In lumine. In spe hujus luminis, vel per lumen, vel per lucem, vel per radios cognitionis ejus. Reges terræ. Id est illi majores qui regunt terrenitatem suam et aliorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 2:2[Et erit in novissimis diebus: præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes, + 2.2 In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.
Isaiah 52:15Iste asperget gentes multas; super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt.]
Isaiah 55:10Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: + 55.10 Et quomodo. ID. Alia similitudine ostendit quia multus est ad ignoscendum. Panem comedenti. Unde Salomon: Mitte panem tuum super aquas, quia in multitudine dierum invenies eum, hoc est, panem doctrinæ tuæ et gratiam spiritualem cunctis infunde, quia in novissimo præmia recipies
Isaiah 60:13Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ; et locum pedum meorum glorificabo. + 60.13 Gloria Libani. Libanus mons est confinis terræ promissionis, etc., usque ad reges et principes qui ad Ecclesiam venerunt. Abies. ID. Superbi, scilicet divites, philosophi. Divitias enim et scientiam sequitur superbia. Cyprianus et Hilarius excelsæ in sæculo arbores, Ecclesiam Dei ædificaverunt. Arborum diversitas diversos in Ecclesia ordines significat. Ex quibus omnibus constructa est Ecclesia miro decore distincta. Locum pedum. Ecclesiam, in qua apostoli, etc., usque ad Ecclesiam sustinent institutis, miraculis et exemplis.
Isaiah 66:11ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. + 66.11 Ut sugatis. Fidem simplicium, et opera bona inde delectati. Fides credentium lac et cibus est prædicatorum. Unde et Christus: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis Joan. 4.. Et repleamini. Puerpera quæ genuit masculum non caret abundantia lactis in educatione Gentis, et parvulorum qui simul nati sunt ut præberet eis duo ubera Veteris et Novi Testamenti. Et notandum quod parvuli lacte consolationis indigent quasi adhuc in carne versantes: qui vero post lac consolationis ad solidum cibum profecerunt, affluent deliciis veritatis et scientiæ omnimodæ gloriæ. Ut mulgeatis. Sancta Ecclesia in omnibus una, in aliis habet lac, simplicem, scilicet fidem, operationem. In aliis affluit omnimoda gloria, charismatum scilicet abundantia, et divinitatis scientia et humanitatis Christi. Sancti ergo prædicatores in omnibus delectantur tanquam carpentes ab aliis hoc, ab aliis illud. Ab ubere. Ab apostolis et prædicatoribus ad dona Spiritus sancti, vel ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti. Quod enim prædicant, operibus monstrant, ut sic auditoribus ducatum præbeant.