The Bible Software
bible.softwareJobJob 13 › Job 13:24

Job 13:24

Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? + 13.24 Cur faciem tuam abscondis? Ibid. Homo contemplationem Dei habuit in paradiso, sed per culpam incurrit caliginem. Et excitatus ex pœna redit ad amorem, ac dicit: Et arbitraris. Quia si ut amicum respiceres me, tuæ visionis lumine non privares.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore hidest thou thy face, and holdest me for thine enemy?

In Context

23Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi. + 13.23 Quantas habeo iniquitates, etc. Justorum labor est, ut semetipsos inveniant, invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Gravior videtur iniquitas quam peccatum, scelus quam delictum.

25Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris: + 13.25 Contra folium, etc. Homo folium dicitur, etc., usque ad quem sic esse infirmum agnoscis?

Read all of Job 13

Cross References

1 Samuel 28:16Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum?

Job 10:16Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. + 10.16 Propter superbiam. GREG. Leæna dum catulis escam inhianter quærit, etc., usque ad si autem a sancto desiderio torpemus, exempla bene vigilantium proponit.

Job 16:9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. + 16.9 Rugæ meæ, etc. Rugæ Ecclesiæ sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suæ malitiam non emendant. Et suscitatur falsiloquus adversus faciem, etc. Ibid. Dum prædicationi ejus aperte contradicere non præsumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiæ tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis veræ fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit.

Job 29:2[Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? + 29.2 Quis mihi tribuat, ut sim, etc. Statutus dierum numerus menses vocantur, etc., usque ad quando erit error apertus qui modo occultus est. Menses pristinos. Dies, cum colliguntur, in mensibus subtrahuntur; quia Ecclesia, dum lucentes animas colligit, in intimis abscondit. Vel, mensis, pro perfectione ponitur, quæ erit eis in requie, quibus nunc est in operatione, cujus nunc reminiscitur Ecclesia. Secundum dies, etc. Quia se tunc in deficientibus ex persecutione æstimabit cadere, quæ se nunc in istis respicit custodiri.

Job 31:35Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, + 31.35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat? Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis æternæ humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Et librum scribat; unde: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras?

Psalms 10:1In finem. Psalmus David. + 10.1 In finem. AUG. Psal. David prophetæ docentis resistere hæreticis. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 13:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 13:23Job 13Job 13:25 →