The Bible Software
bible.softwarePsalmsPsalms 13 › Psalms 13:2

Psalms 13:2

Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. + 13.2 Dominus de cœlo. Ibid. Sed inde inexcusabiles, quia Dominus prospexit, id est, de humana natura eminuit. AUG. De cœlo, id est, per sanctas animas prospicit: nam per se nil eum latet. Vel, de cœlo, per animas sanctas, quæ sunt cœlum et sedes Dei. Vel, Dominus Pater de cœlo, id est, secreto divinæ mentis. CAS. Vel de æqualitate Dei Patris. Si est intelligens. Vel vidit, si est intelligens, et invenit quod aliquis non intelligit: quia non requirit, sed declinat, nam: Omnes declinaverunt, etc. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How long shall I take counsel in my soul, having sorrow in my heart daily? how long shall mine enemy be exalted over me?

In Context

1In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 13.1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. 1

3Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. + 13.3 Sepulcrum. Ibid. Ita inutiles aliis facti, quia guttur eorum est sepulcrum, etc. Sepulcrum. Dicuntur hi tres versus, qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi, Nonne cognoscent, etc., non esse de Hebræo, etc., usque ad eos non habet. Contritio AUG. Ita inutiles sibi facti sunt, etc., usque ad et infelicitas in futuro. CASS Via impiorum, etc., usque ad: Timor Dei ante oculos, etc. 1

Read all of Psalms 13

Cross References

1 Samuel 18:29Et Saul magis cœpit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.

Nehemiah 2:2Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:

Job 7:12Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? + 7.12 Nunquid mare sum. Ibid. Carcer, est caro quæ impedit, etc., usque ad nunc subdit consilium contra ea.

Job 9:27Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor. + 9.27 Cum dixero: nequaquam. Ibid. Isræl ut prius noluit loqui, cum quem prædixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiæ ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus æternis. Dies mei velocius transierunt. Ibid. Primus homo sic conditus est, ut vita ejus per tempora possit tendi, non evolvi; sed quia peccavit decursum pertulit, quem homo semper tolerat, et tamen optat, dum vivere appetit. Hujus decursus damna voce humani generis gemit. Fugerunt, quia ad lucem stare homo noluit, fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est, videre possit, ad quod conditus fuit. Quasi naves poma portantes. Ibid. Fructus terræ per fluctus, etc., usque ad quæ cogitatio ne in superbiam erumpat, humiliter se comprimit dicens: Nequaquam ita loquar. Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quæ alta quærebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quæ de se sunt, cæcatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit: Verebar omnia, etc.

Job 23:8Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum. + 23.8 Si ad orientem. Ibid. Ac si dicat: Filium incarnatum, etc., usque ad Sed nec in his omnibus plene se anima cognoscit, unde:

Psalms 7:2[Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: + 7.2 Domine Deus. CASS. Iste est primus psalmus eorum, in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis, silentium fuit Judæis; ut David a filio, ita Christus a populo, quem nutrierat, persecutionem sustinuit. Libera. AUG. Quasi, superato omni bello vitiorum, jam profecto nihil restat, nisi invidus diabolus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalms 13:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalms 13:1Psalms 13Psalms 13:3 →