The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 131 › Psalmorum 131:9

Psalmorum 131:9

Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. + 131.9 Sacerdotes. ID. Accipit eosdem sacerdotes et sanctos, scilicet omnes fideles. Vel, per sacerdotes, significat prælatos Ecclesiæ; per sanctos, subjectos fideles. Arcam ergo, quam surgere precatus erat, per partes Ecclesiæ distinguit. Sacerdotes, ut in Veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis, ita evangelici sacerdotes diversis virtutibus adornantur: hæc sunt ornamenta, quæ Deus exigit. Quæ enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa evangelici sacerdotes in cordibus habere debent. 1

Vulgata (Latina)

In Context

8Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ. + 131.8 Surge. ID. Et dicitur, qui dicit, Dormivi conturbatus: Surge a morte, in requiem tuam, ut jam non conturberis, quia mors ultra non dominabitur. 1

10Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. + 131.10 Propter David servum. CASS. Memento: Et bene dico propter David, quia juravit Dominus David. Propter: deinde ex persona ipsius David rogantis Deum Patrem. AUG. Quia enim Christus a Judæis faciem avertit ad gentes, rogatur Pater propter reliquias, ut salvæ fiant, quod in apostolis et in aliis multis impletum est. Et ait: propter David, ac si diceret: Mei etiam memento, ut propter me Judæos funditus non repellas. 1

Read all of Psalmorum 131

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 131:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 131:8Psalmorum 131Psalmorum 131:10 →