bible.software › Psalmorum › Psalmorum 131 › Psalmorum 131:8
Psalmorum 131:8
Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ. + 131.8 Surge. ID. Et dicitur, qui dicit, Dormivi conturbatus: Surge a morte, in requiem tuam, ut jam non conturberis, quia mors ultra non dominabitur. 1
Vulgata (Latina)
In Context
7Introibimus in tabernaculum ejus; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. + 131.7 Introibimus. AUG. Nos quoque perseverando in militia nostra tamen introivimus vel introibimus in tabernaculum ejus, Dei Jacob: ad hanc domum pertinet, qui aliis tanquam vivis lapidibus charitate compaginatus est. Intrat ergo qui diligit, et qui intrat, domus Dei efficitur. In loco. Domus Dei est, ubi debet adorari: præter quam non audit Deus ad vitam æternam. Ille ad domum pertinet, qui est charitate compaginatus aliis. Vel locus in quo stant pedes domus Domini, Christus est, in quo perseverant. 1
9Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. + 131.9 Sacerdotes. ID. Accipit eosdem sacerdotes et sanctos, scilicet omnes fideles. Vel, per sacerdotes, significat prælatos Ecclesiæ; per sanctos, subjectos fideles. Arcam ergo, quam surgere precatus erat, per partes Ecclesiæ distinguit. Sacerdotes, ut in Veteri Testamento sacerdotes diversis ornamentis, ita evangelici sacerdotes diversis virtutibus adornantur: hæc sunt ornamenta, quæ Deus exigit. Quæ enim legales pontifices in vestibus gestabant, illa evangelici sacerdotes in cordibus habere debent. 1
Read all of Psalmorum 131
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 131:8