Psalmorum 132:1
Canticum graduum David. [Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum ! + 132.1 Canticum graduum. ID. Quartus decimus gradus: Charitas quæ facit fratres habitare in unum, unde benedictio et vita. Ecce quam bonum. Et est hic psalmus atomus, etc., usque ad hic ergo vir justus de cohabitatione fratrum exsultans ait: Ecce quam. Ecce quam. AUG. Iste versus toto orbe notissimus, ut tuba Spiritus Sancti divisos congregavit: monasteria plurima peperit. CASS. Ecce. Quasi plus ostensione, quam lingua explicetur. Habitare in unum. AUG. Hoc de omnibus Christianis, sed proprie convenit monasteriis, a quibus tamen ad cæteros benedictio descendit, ut etiam illis fratribus de Judæa, de quibus dicitur. Erat illis cor unum, et anima una. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
LORD, remember David, and all his afflictions:
In Context
Cross References
Genesis 8:1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. + 8.1 Recordatus est autem Deus Nœ, etc. Adduxit spiritum super terram, etc. ALCUIN., quæst. in Gen. De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas: tunc ferebatur, ut, congregatis in suum locum, terra appareat: nunc adducitur, ut, ablatis aquis diluvii, faciem terræ revelaret. Potest per spiritum ventus intelligi, juxta illud psalmi CVI: Et stetit spiritus procellæ, cujus scilicet flatibus aqua recederet.
1 Samuel 18:1Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. + 18.1 Et factum est, etc., et dilexit, etc. RAB. in lib. Reg. Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judæis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te Matth. 19.. Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quæ habuerant, in Christi servitium contulerunt.
Psalms 25:6Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: + 25.6 Lavabo. AUG. Pœnitendo. Et altare, mentem virtutibus ornabo, vel fidem, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Inter innocentes. AUG. Conversans; ut audiam ab eis, id est, ut discam qua voce sis laudandus; vel, ut audiam: Venite, benedicti Patris mei. 1
Psalms 120:1Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. + 120.1 Canticum graduum. CASS. Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. AUG. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. CASS. Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati. Levavi oculos. ID. Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat. 1
Psalms 122:1Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. + 122.1 Canticum graduum. CASS. Quartus gradus, inter quaslibet angustias constanter de Domino esse præsumendum, donec misertus exaudiat. Qui supra ad montes, nunc ad Deum oculos levat. Ad te levavi. ID. Primo vox tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia; secundo, precatur misericordiam contra insultantes. AUG. Ad te levavi. Quo levaret, nisi quo ascendens tendebat? non se attendit iste, ut superbus, qui sibi placet: nam qui sibi displicet, hic talis Deo placet; et cui Deus placet, ipse sibi displicet. Levavi. Ascensus ergo est in affectu, etc., usque ad sed qui peregrinatur et desiderat patriam. 1
Psalms 124:1Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat + 124.1 Canticum graduum. CASS. Septimus gradus in figura Veteris Testamenti per venturum Christum, reversionem de captivitate, quasi de Babylonia prophetat: unde jam consolatio, et seminatio ut plus metatur. AUG. Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate, hæc cantant, dum peregrini, gementes in via. Sion est Jerusalem in angelis æterna, in hominibus captiva. In convertendo. CASS. Primum magnitudo facti, cum magnitudine gaudii ostenditur: secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura, ibi, Converte, Domine. In convertendo. AUG. Vel, cum converterit, etc., usque ad converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut. ID. Non semper ad similitudinem ponitur, sed ad proprietatem, ut hic; unde etiam dicitur: Fecit ut justus, quod vere est, ita facti fiunt isti sicut consolati, id est, gavisi sunt, ut consolationem accipientes in resurrectione Christi, qui præcessit ut consequamur. 1