Psalms 21:11
In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu: + 21.11 De ventre. AUG. Non solum matris, quæ lex nascendi est omnibus; sed de tenebris Synagogæ, in quibus infidelis est, nondum in luce Christi natus, qui in observationibus illis carnalibus sabbati et circumcisionis confidit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 10:2[In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer? + 10.2 In Domino confido. AUG. De hæreticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem. Ibid. In Domino confido. Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judæorum, In Domino confido. In Domino confido. Cum peccantes volunt sagittare rectos. Quoniam ecce. Ibid. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: Peccatores intenderunt arcum, Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant. 1
Isaiah 8:9Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini. + 8.9 Congregamini populi. ID. Quasi: Contra Emmanuel nihil potestis, etc., usque ad quia perversitas non potest rectum superare.
Ezekiel 11:2Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
Matthew 2:16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. + 2.16 Tunc Herodes videns. Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quæ in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit. Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desævisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quæ de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset. Occidit omnes pueros. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quæ figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quæritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiæ dedicatur. Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judæa tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi. Et in omnibus finibus ejus. Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam ætatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret. A bimatu. Ideo a bimatu, ut sicut præoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et præoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra ætatem vel infra speciem sibi conformaret.