The Bible Software
bible.softwarePsalmsPsalms 21 › Psalms 21:12

Psalms 21:12

ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. + 21.12 Ne discesseris a me, qui jam cœpisti. Tu extraxisti: non vir, ne dubitetur virginis partus, virtute Dei factum est. Spes mea ab uberibus: vera humanitas et magna perfectio; ab uberibus enim facit, quod vix maturus. In te projectus sum, non in peccata hominis. Alii in Adam projiciuntur, ex quo rei. De ventre matris meæ, Deus meus. CASS. Nec conceptio sine Deo, nec in peccato, ut homo; unde Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore shalt thou make them turn their back, when thou shalt make ready thine arrows upon thy strings against the face of them.

In Context

11In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu: + 21.11 De ventre. AUG. Non solum matris, quæ lex nascendi est omnibus; sed de tenebris Synagogæ, in quibus infidelis est, nondum in luce Christi natus, qui in observationibus illis carnalibus sabbati et circumcisionis confidit. 1

13Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. + 21.13 Circumdederunt. ID. Describitur passio, quam terminat oratio; ad convincendos Judæos refert futura quasi præterita. 1

Read all of Psalms 21

Cross References

Job 16:12Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. + 16.12 Conclusit me Deus, etc. Electorum populus apud iniquum concluditur: cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus inimicorum traditur, quia quo hunc mente capere nequeunt, eo contra illius carnes crudelius inardescunt.

Psalms 9:3Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. 1

Psalms 56:9Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. + 56.9 Exsurge, gloria mea. Ibid. Et ideo, o caro, quæ es causa gloriæ meæ, Exsurge, potenter, quasi ad miraculum faciendum congratulatio, qui certus, unde idem affirmando, repetit. Exsurge dico, quia certus sum et de hora, quia exsurgam diluculo. Exsurge, psalterium et cithara. AUG. Una caro Christi surrexit, etc., usque ad surrexit ergo psalterium et cithara, et confitetur Domino. 1

Isaiah 8:10Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalms 21:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalms 21:11Psalms 21Psalms 21:13 →