Psalmorum 3:2
[Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; + 3.2 Domine, quid. CASS. Primus psalmus de his qui breviter de passione et resurrectione facit, contra eos, et maxime paganos, qui gloriam majestatis non putant ad humilia posse descendere. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Many there be which say of my soul, There is no help for him in God. Selah.
In Context
Cross References
2 Samuel 16:7Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi: Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial.
Psalms 3:8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. + 3.8 Quoniam tu percussisti, etc. Jam regnante Ecclesia, inimici confusione percussi sunt. Dentes peccatorum, verba, scilicet, maledica; vel principes in interitum fiunt. Ergo credite, homines, quod Domini est salus, et o Domine benedictio tua sit super populum tuum. Voce mea. Hæc mihi merito, quia voce mea. Qui bonus est, et bona petit, voce sua clamat; aliena voce, id est, vitæ suæ non concordante. Ego dormivi. Finis rei, unde proponit non timendum. Ego, cum pondere; quasi: sæviunt illi, sed non dormirem, nisi vellem. Vel, dormivi consentiendo; soporatus, male operando; exsurrexi, peccata deserendo. Quoniam. AUG. Non retropendet, non præterea salvum facit quia percussit: sed inde contriti sunt dentes, quia percussit; id est, maledica verba in irritum ducta sunt; vel, dentes, sunt qui quosdam de numero sanctorum præcidunt, et malis incorporant. 1
Psalms 4:4Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. + 4.4 Et scitote, etc. Proposito novo homine veterem jubet exuere. AUG. Nota, Et in initiis poni, ut dicta, cum visione quæ in corde est conjungat, ita hic, ut: Nolite diligere vana. Et scitote. Sed diapsalma sic conjungi vetat. Diapsalma secundum Hieronymum semper, Hebræi Sela, id est, semper in confirmatione præcedentis partis. Sympsalma, id est, conjunctio psalmi. Dominus exaudiet. De requie ita, et vos: et ideo clamate, sic digni auditu. 1
Psalms 42:3Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. + 42.3 Emitte lucem tuam. CASS. Quia, eo veniente, tolletur omnis tristitia confusionis. AUG. Quia certi jam pignus habemus, quia ea ipsa, id est, lux et veritas, deduxerunt a peccatis Ecclesiam præsentem, quæ est tabernaculum. 1
Psalms 71:11et adorabunt eum omnes reges terræ; omnes gentes servient ei. 1
Habakkuk 3:3Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.