The Bible Software
bible.softwarePsalmsPsalms 39 › Psalms 39:7

Psalms 39:7

Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti; + 39.7 Sacrificium et oblationem noluisti. AUG. Ut venit res, noluit quasi verba promittentia, etc., usque ad sed ille, qui fudit, surdus, non audit. Aures autem perfecisti mihi. Id est, perfecte me intelligere fecisti quid velles. Vel corpus aptasti mihi, ut ait Apostolus ad Hebræos Heb. 10., id est, corpus aptum ad offerendum mihi dedisti. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And now, Lord, what wait I for? my hope is in thee.

In Context

6Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. + 39.6 Mirabilia tua. AUG. Petrum ambulare super aquas in signo, non in sæculo, id est, fructibus sæculi. AUG. Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. HIER. Vana sunt terrena, insaniæ, iræ et rixæ, etc. Non est qui similis tibi. AUG. Nulli auctores artium. Annuntiavi. Hic Christus in capite et membris. Hæc sunt mira Dei, hæ cogitationes quibus nemo est similis. CASS. Ecce mirabilia: incarnatio, justitia prædicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, lætitia sperantium. Primo, rudes et incompositi præparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. AUG. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. Multiplicati sunt super numerum. HIER., AUG. Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt. 1

8tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, + 39.8 Holocaustum. Holocausta etiam non petisti pro peccato. Pro peccato. Quod supra oblationem, ut de hirco ohgr, id est, emissario, qui cum peccatis populi in desertum mittebatur: vel, possunt esse duæ dictiones pro peccato. Ecce venio CASS. Cum sacrificia cessent, constat venire Christum. 1

Read all of Psalms 39

Cross References

Job 13:15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. + 13.15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.

Ecclesiastes 4:8Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]

Romans 15:13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. + 15.13 Et pace. Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Ut abundetis. Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalms 39:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalms 39:6Psalms 39Psalms 39:8 →