Psalmorum 39:5
Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. + 39.5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 19:34Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitæ meæ, ut ascendam cum rege in Jerusalem?
Job 9:25Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum. + 9.25 Dies mei velociores fuerunt cursore. Ibid. Cursoris est, secutura nuntiare: sic omnes electi ante adventum nuntiantes Christum cursores fuerunt; sed quia ante moriuntur, transire se velocius cursore dolent, ut non videant præsentem illum qui singulariter bonus dicitur; de quibus etiam addit
Psalms 39:11Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. + 39.11 Non abscondi. CASS. Quando potui prodesse veritatem, promissionem, et salvationem. 1
Psalms 90:9Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. + 90.9 Quoniam tu es. AUG. Unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona. Ideoque que diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat. Altissimum. In alto est refugium Dei, valde in occulto, ut fugiatur a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, quo fugiunt a malis temporalibus. Altissimum posuisti refugium, id est, resurgendo, ascendendo, altum fecisti refugium, ut jam sperem sequi quo præcessisti. 1
Psalms 144:4Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. + 144.4 Generatio et generatio. CAS. Secundo, omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. Opera tua. AUG. Si in magnitudine deficimus, vel de operibus laudemus operantem, de conditis conditorem, de creaturis creatorem. CAS. Novem sunt opera: potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus, terribilium magnitudo, memoria, justitia, quæ post explicabuntur: ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. Et potentiam tuam. AUG. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient. Sed quidam eloquentes creaturam laudant, creatoris obliti. Sancti vero laudatores, si opera amant, et laudant magis operatorem: et propter hæc illum amant. Si in rebus factis sentitur aliqua species, utilitas, virtus, et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas, et te qui es Dei opus. Et occurrit illud: Non te laudet os tuum, ne arrogans videaris Prov. 27.. Sed non est arrogantia, quia Deum in te, non te laudas. 1