bible.software › Psalmorum › Psalmorum 43 › Psalmorum 43:20
Psalmorum 43:20
quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. + 43.20 Umbra mortis. AUG. Vel, hæc mortalitas, umbra mortis est: vera autem mors est damnatio cum diabolo. 1
Vulgata (Latina)
In Context
19Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua: + 43.19 Non recessit. Ibid. Ita quod retroiret, etsi aliquando descendit contemplatione deitatis. Declinasti. AUG. Semitæ nostræ erant in voluptatibus et prosperitatibus sæculi: sed tulisti eas de sua via, et ostendisti arctam viam, quæ ducit ad vitam. HIER. Vel et declinasti, id est, opera nostra de lege tua pendere fecisti. Vel, non declinasti alia littera, id est, non permisisti declinare et deviare semitas nostras. Semitas, id est, opera; a via tua, id est, a lege; ideo quoniam humiliasti nos. 1
21Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum, + 43.21 Si obliti sumus nomen Dei. Ibid. Iste est intellectus filiorum Core, qui propter hæc omnia mala non obliviscuntur Deum, scientes quia Deus requiret ista. 1
Read all of Psalmorum 43
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 43:20