bible.software › Psalms › Psalms 43 › Psalms 43:21
Psalms 43:21
Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum, + 43.21 Si obliti sumus nomen Dei. Ibid. Iste est intellectus filiorum Core, qui propter hæc omnia mala non obliviscuntur Deum, scientes quia Deus requiret ista. 1
Vulgata (Latina)
In Context
20quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. + 43.20 Umbra mortis. AUG. Vel, hæc mortalitas, umbra mortis est: vera autem mors est damnatio cum diabolo. 1
22nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis. + 43.22 Novit. Ibid. Noscere dicitur Deus et quod novit et quod te facit noscere. Novit, quoniam requiret propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui te fecit, ut in Petro actum est, qui probavit quid posset. Propter te mortificamur. CASS. Non pro criminibus nostris, sed ut fides tua gentibus augeatur. 1
Read all of Psalms 43
This Verse In Other Editions
Study Psalms 43:21