The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 47 › Psalmorum 47:11

Psalmorum 47:11

Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua. + 47.11 Dextera. CASS. Hac parte justi locantur. AUG. Suscepimus, Deus. Quo ordine fundata, vel quod audivimus et vidimus. Templi tui. Ibid. Id est, populi non sucipientis misericordiam, qui multis: ut nulla videantur esse grana, sed tamen nonnulla, quia secundum nomen. Secundum nomen. CASS. Quod ubique diffusum est, quia nullus est, et si nesciat cultum, qui huic nomini non se subjiciat. Vel secundum nomen. Hoc est, sicut reverentia tui nominis, etc., usque ad tua propitiatio justificavit multos, qui omnes laudant. 1

Vulgata (Latina)

In Context

10Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. + 47.10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam. CASS. Agens gratias de adventu Christi, monet de gradibus Ecclesiæ distribuendis, per quos Salvator possit agnosci. In medio templi. Jerusalem: gravius accusantur, qui contemnunt eum, qui in medio eorum conspectus est. Per hoc notatur incarnatio Christi, qui secundum quod homo, præsentatus est in templo. 1

12Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine. + 47.12 Lætetur. AUG. Etsi laborent justi inter spinas, etc., usque ad eorum est modo colligere, Dei est separare. Mons Sion et exsultent. CASS. Ecclesia, quæ est in speculatione populi. Filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. Sanctæ feminæ. Per Judam, gens earum ostenditur, quæ est propter Christum, qui de Juda, et hæ exsultent, ut in utroque sexu Ecclesia sit. AUG. Causa lætitiæ judicia futura, ubi se sciunt ad beatitudinem venturas. Qui intus sunt, lætentur; vos qui extra, circumdate. 1

Read all of Psalmorum 47

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 47:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 47:10Psalmorum 47Psalmorum 47:12 →