bible.software › Psalmorum › Psalmorum 49 › Psalmorum 49:8
Psalmorum 49:8
Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. + 49.8 Holocausta autem. AUG. Si anima inflammatur, et membra in usum suum rapit, ne serviant cupiditati: unde præcipitur in Levitico, ut adipem cum renunculis offerant, quibus interna charitas signatur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
(For the redemption of their soul is precious, and it ceaseth for ever:)
In Context
7Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. + 49.7 Audi, populus meus, etc. CASS. Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. AUG. Vel, repetit sub alio verbo, Audi sicut Isræl, id est, sicut videns Deum, et Testificabor, hæc, scilicet, Deus tuus ego sum. Deus tuus. AUG. Prius dicit simpliciter: Sum Deus. Et postea dicit: Sum Deus tuus. Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. Sum. CASS. Esse est proprium Deitatis. Audi, Isræl. Ibid. Quasi diceret: Si es Isræl, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie. 1
9Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: + 49.9 Non accipiam, etc. CASS. Etsi sic feceris: Non accipiam de domo tua vitulos, quasi significatos acciperem, non illos de domo. Quoniam meæ: ac si diceret, quia non sunt tua, sed mea. Quoniam meæ sunt, etc. AUG. Mea sunt quæ non possides, indomita, scilicet: Feræ silvarum, jumenta, boves, etc. CASS. His similitudinibus figurat Ecclesiam, etc., usque ad: Carnes taurorum non vult in sacrificiis, sed in pauperibus. 1
Read all of Psalmorum 49
Cross References
Job 36:18Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
Matthew 16:26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? + 16.26 Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 49:8