Psalmorum 59:3
[Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis. + 59.3 Deus, repulisti nos. CASS. Primo referuntur percussiones factæ pro æternis pœnis vitandis: Repulisti. In Adam. Et destruxisti ab immortalitate. Quia iratus es pro peccatis, et tamen misertus, per filium, sic quod commovisti ab errore: Et turbasti, pœnitentiam: ut ergo cœpisti, perfice, sana. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est. 1
Cross References
1 Samuel 19:1Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde:
1 Samuel 24:17Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit:
Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1
Psalms 38:12A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. + 38.12 Et tabescere fecisti sicut araneam animam. ID. Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. CASS. Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. Verumtamen. AUG., CASS. Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur. 1
Psalms 69:4Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge ! + 69.4 Avertantur. ID. Duo genera sunt persequentium, etc., usque ad exit integer, qui neutro capitur. 1