bible.software › Psalmorum › Psalmorum 61 › Psalmorum 61:10
Psalmorum 61:10
Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. + 61.10 Verumtamen vani. HIER. Vel, sic junge, Deus est adjutor noster; et licet sic cooperetur nobis, tamen filii Adæ sunt vani et mendaces in statera, pervertentes Scripturas, quibus probent falsa. CASS. Diapsalmus. Errantes exprobrat, et monet in Deo, non in caducis, confidere, quod psalmus intendit. Mendaces in stateris. Qui iniquis ponderibus ementes decipiunt, vel justi videri volunt, cum sint fallaces. In stateris. In libra justitiæ, quo facilius decipiunt. In idipsum, quo credentur æqui. 1
Vulgata (Latina)
In Context
9Sperate in eo, omnis congregatio populi; effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in æternum. + 61.9 Sperate. Ibid. Sua fide vulgata monet omnes, qui superstitionibus laborant, sperare in Domino. Effundite. AUG. Per lacrymas cor effunditur, etc., usque ad: Unde, Punge oculum, et producit lacrymam; punge cor, et producit scientiam Eccl. 22.. Corda, etc., pravas cogitationes. 1
11Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiæ si affluant, nolite cor apponere. + 61.11 Nolite sperare in. AUG. Quasi diceret: Nec speretis, nec cupiatis, quæ congregata ab aliis rapiuntur. Nolite, sitiens convertit se ad eos. Nolite. Rapinas. Prædam quam vis rapere, in muscipula est, tenes et teneris; tenes, alienum scilicet, et teneris a diabolo. O lucra damnosa! invenis pecuniam, perdis justitiam. Affluant. Nolite cor. CASS. Non dicit: Nolite habere, non enim damnat divitias, unde mercamur cœlum; sed cor appositum, quod non expendit, sed recondit. 1
Read all of Psalmorum 61
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 61:10