The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 65 › Psalmorum 65:14

Psalmorum 65:14

quæ distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea. + 65.14 Distinxerunt. AUG. Distinguit, qui se dicit nihil esse, Deum omnia; et, se eo egere, non illum se. Et locutum est os meum. Quem præ omnibus manifestavi prævalere omnibus aliis votis in tribulatione mea, non victus tribulatione. 1

Vulgata (Latina)

In Context

13Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea + 65.13 Introibo. CAS. Ecce quæ bona contra præcedentia mala, ut roboret. In holocaustis. Id est, ut me offeram conspectui tuo, etc., usque ad sed se quod charius est substraxit. 1

15Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis. + 65.15 Holocausta medullata. Meipsum cum medullis intimi amoris. Incenso arietum. Ibid. Vel, cum incenso, quod est oratio; et arietibus, quia duces gregis maxime orant pro grege. Cum incenso. HIER., AUG. Cum oratione Apostolorum, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destructione bestialitatis et repugnantiæ. Boves; cervicositatem; cum hircis, petulantiam; hæc in me mactando vitia. Offeram tibi boves. AUG. Si offeruntur triturantes, non remanent tamen peccatores: sed per pœnitentiam sanati offeruntur; et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis. 1

Read all of Psalmorum 65

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 65:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 65:13Psalmorum 65Psalmorum 65:15 →