bible.software › Psalmorum › Psalmorum 65 › Psalmorum 65:15
Psalmorum 65:15
Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis. + 65.15 Holocausta medullata. Meipsum cum medullis intimi amoris. Incenso arietum. Ibid. Vel, cum incenso, quod est oratio; et arietibus, quia duces gregis maxime orant pro grege. Cum incenso. HIER., AUG. Cum oratione Apostolorum, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destructione bestialitatis et repugnantiæ. Boves; cervicositatem; cum hircis, petulantiam; hæc in me mactando vitia. Offeram tibi boves. AUG. Si offeruntur triturantes, non remanent tamen peccatores: sed per pœnitentiam sanati offeruntur; et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis. 1
Vulgata (Latina)
In Context
14quæ distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea. + 65.14 Distinxerunt. AUG. Distinguit, qui se dicit nihil esse, Deum omnia; et, se eo egere, non illum se. Et locutum est os meum. Quem præ omnibus manifestavi prævalere omnibus aliis votis in tribulatione mea, non victus tribulatione. 1
16Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. + 65.16 Venite, audite. Diapsalma. Jam expositis omnibus, item monet non tam rudes, sed devotos, ut exemplo suæ liberationis amplius confidant in Domino: benedicens eum de exauditione. Ita ego facio, et o vos gentes, venite. 1
Read all of Psalmorum 65
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 65:15