Psalmorum 67:11
Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. + 67.11 Animalia. Id est, gentes tuæ, dum credunt, habitant in hæreditate, id est, in Ecclesia. Quæ sunt animalia exponit. Parasti: prædestinatos dicit, quia ab origine mundi præparati sunt. AUG. Vel, mons Sina a facie Dei Isræl, subaudi distillavit, etc., usque ad in quo superabundavit gratia. CAS. Hæc mystice, sed secundum figuram, etc., usque ad mittit ergo ad mysterium. AUG. Quidam libri non habent mons, sed a facie Dei Sina Isræl; id est, qui legem dedit populo Isræl: quia qui legem dedit per Moysem, qua terreret, dedit et benedictionem per Apostolos, qua liberet. In dulcedine CAS. Dulcedo est, qua bonum fit, non timore pœnæ, sed delectatione justitiæ. 1
Vulgata (Latina)