The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 67 › Psalmorum 67:31

Psalmorum 67:31

Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quæ bella volunt. + 67.31 Increpa feras arundinis. AUG. Id est, eos qui moventur omni vento doctrinæ. Ut excludant eos qui probati sunt. Hoc est quod Apostolus ait: Qui probati sunt, manifesti fiant I Cor. 11.; vel a vaccis excludant probati. Nam stabiles, fortes, et graves non habent seducere: In populo gravi laudabo te. Dissipa. Increpa feras, et etiam dissipa dissentientes. Gentes quæ bella volunt. Hæreticos et alios eis consentientes, quos gentes vocat, propter genera diversarum sectarum, ne ibi series successionum confirmet errorem. 1

Vulgata (Latina)

In Context

30A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. + 67.30 A templo tuo in Jerusalem. Quæ est libera, mater nostra, quæ est templum, a quo omne datum optimum; ab illo ergo templo. Reges terræ. Vel speciales tibi offerent munera, id est, sacrificia laudis. Sed quia huic laudi obstrepunt hæretici. 1

32Venient legati ex Ægypto; Æthiopia præveniet manus ejus Deo. + 67.32 Ex Ægypto, Æthiopia. AUG. Ægypti vel Æthiopiæ nomine fidem omnium gentium signat, a parte totum. Non ergo ex solis Judæis, sed de gentibus præcones futuros prophetat. HIER. Æthiopia Gentilitas nigra peccatis, festinat manus dare Deo. Similitudo a victis, qui armis depositis eas dant victoribus, ne intereant. Præveniet manus ejus. Ibid. Id est, vindictam ejus, per confessionem, ne manentes in peccatis puniantur. 1

Read all of Psalmorum 67

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 67:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 67:30Psalmorum 67Psalmorum 67:32 →