Psalmorum 71:13
Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 9:2Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
Psalms 35:4Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. + 35.4 Verba. ID. Ostendit inquitatem, etc., usque ad ut bene ageret. 1
Psalms 40:14Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.] + 40.14 Benedictus. CASS. Laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. Deus Isræl. AUG. Judæi sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant: nos Isræl. Aliter putassent pagani ficta quæ dicuntur de Christo et Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. A sæculo, etc. CASS. Ex quo omnia cœpta sunt administrari usque in sæculum futurum, ubi omnia æterna. Fiat. HIER. Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum. Pro fiat, in Hebræo scribitur, amen, amen, quod Aquila, vere, vere, transtulit, vel fideliter. Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum.
Jeremiah 20:11Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.