Psalms 73:21
Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. + 73.21 Ne avertatur humilis, factus confusus. CAS. Gratus pro odioso ponitur, ut dilectio devoti temperet odium contumacis. Confusus. ID. Confundi non est humilis, sed superbi, qui non Deo sed sibi attribuit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thus my heart was grieved, and I was pricked in my reins.
In Context
Cross References
Psalms 37:1Psalmus David, in rememorationem de sabbato. + 37.1 Psalmus David in rememoratione de sabbato. AUG., CASS. Ut peccatum, quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, ut nos ab eo saltem temperemus, hic pœnitentiæ inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Job videatur proponere tironibus in exemplum, ut cruciatus amplectantur, minores quidem meritis, quibus ab æterna pœna liberamur. AUG. Sabbatum est requies æternitatis, quam perdere formidat peccati conscius, et habere desiderat graviter afflictus. 1
Psalms 73:3Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto ! + 73.3 Leva. CAS. Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romæ Christiana religio effloruit. Leva, quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. Quanta malignatus est, etc. AUG. Sacerdotes et ministeria templi præda fuerunt. Tota gens, vel occisa vel captivata. Inimicus, Romanus exercitus, ad hoc per prolepsim præmisit eorum. 1