bible.software › Psalmorum › Psalmorum 76 › Psalmorum 76:15
Psalmorum 76:15
Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam. + 76.15 Mirabilia. AUG. Sanati sunt surdi, cæci, languidi, mortui, paralytici. Ista in corporibus facta sunt. In anima quidam sobrii sunt, qui paulo ante ebriosi, infideles, adoratores simulacrorum. Populis virtutem. ID. Infidelibus, ut cognoscant Christum tantum corpore, fidelibus, re et Deitate; subdit: Quid præstiteris, redemisti. 1
Vulgata (Latina)
In Context
14Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster? + 76.14 Deus in sancto. AUG. Per prædicta certus sum quod veniam, et hoc duce. ID. Deus in sancto, id est, in Christo, via redeundi ad te. Et cum hoc sit, quis Deus magnus? etc. Via tua. ID. Colendi te et ad te veniendi, unde potentiam Dei lætus præfert simulacris, quæ falso colebantur. 1
16Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph. + 76.16 Filios Joseph. AUG. Id est, Gentilem populum. Vel, per Joseph intelligitur Christus: quia, sicut Joseph venditus in Ægyptum regnavit, ita Christus in gentibus, prius humiliatus in martyribus. ID. Joseph qui pervenit ad gentes augmentum interpretatur: et significat gentes, de quibus augmentatus est populus Dei. Vel, Joseph, Christus a Judæis venditus, et pulsus ad gentes, filii ejus, quos ex gentibus elegit. 1
Read all of Psalmorum 76
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 76:15