bible.software › Psalmorum › Psalmorum 9 › Psalmorum 9:26
Psalmorum 9:26
Non est Deus in conspectu ejus; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur. + 9.26 Inquinatæ. CASS. Nequitiæ causa est, quod Deum non habet ante oculos, et ideo viæ ejus, id est, cogitationes et opera sordent. In omni tempore. AUG. Suo, scilicet vitæ suæ, etc., usque ad et quia omnium inimicorum suorum dominabitur. 1
Vulgata (Latina)
In Context
25Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret. + 9.25 Iræ suæ. CASS. Antichristi, quia omnia turbulenter et crudeliter faciet: vel, Dei, non quæret Deum pœnitendo; vel, Deus eum, ut hic ulciscatur, sed in futuro gravius puniturus. 1
27Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo. + 9.27 Dixit, etc. Omnes gentes occupabo, sed non sine malo, id est, peccato, quod ei proprium est. Vel semper ero sine malo: hoc sibi promittit, cujus maledictione os plenum, etc. Non movebor. AUG. Vel, putabit se malis artibus, et non aliter, venturum de mortali generatione in æternam, quod et Simon magus putavit. 1
Read all of Psalmorum 9
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 9:26