The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 9 › Psalmorum 9:27

Psalmorum 9:27

Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo. + 9.27 Dixit, etc. Omnes gentes occupabo, sed non sine malo, id est, peccato, quod ei proprium est. Vel semper ero sine malo: hoc sibi promittit, cujus maledictione os plenum, etc. Non movebor. AUG. Vel, putabit se malis artibus, et non aliter, venturum de mortali generatione in æternam, quod et Simon magus putavit. 1

Vulgata (Latina)

In Context

26Non est Deus in conspectu ejus; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur. + 9.26 Inquinatæ. CASS. Nequitiæ causa est, quod Deum non habet ante oculos, et ideo viæ ejus, id est, cogitationes et opera sordent. In omni tempore. AUG. Suo, scilicet vitæ suæ, etc., usque ad et quia omnium inimicorum suorum dominabitur. 1

28Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor. + 9.28 Sub lingua. CASS. Id est, cogitationes ejus sunt de labore sanctorum et dolore corporeo, quod in martyribus patet. Vel, labor sanctorum et dolor, qui est in pœnis corporis est sub lingua ejus, id est levior, lingua ejus, quæ intus nocet: illa, scilicet pœna extra. Vel, sub lingua, quia verba plus timentur et nocebunt quam verbera, quibus præcipitatur et peribit anima. 1

Read all of Psalmorum 9

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 9:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 9:26Psalmorum 9Psalmorum 9:28 →