The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 12 › Apocalypsis 12:13

Apocalypsis 12:13

Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when the dragon saw that he was cast unto the earth, he persecuted the woman which brought forth the man child.

In Context

12Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. + 12.12 Descendit diabolus. De cœlo: vel de minoribus sanctis, in quibus jam non habet locum tentatio. Sciens quod modicum tempus habet. Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui. Et postquam vidit. Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. Et datæ sunt mulieri, etc. Quæ etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem.

14et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. + 12.14 Aquilæ. Illi dicuntur aquilæ, qui per conversationem vitæ cœlum petunt, et ideo in Deo fixum habent intuitum. Per tempus, et tempora, etc. Si accipitur illius Ecclesiæ status quæ erit tempore Antichristi, dicetur aliter per tempus et tempora et dimidium, etc., pro prædicatione Heliæ et Enoch; si generalis Ecclesiæ tempus accipitur, dicitur per tempus, et tempora, et dimidium, etc., aliter pro prædicatione Christi facta tribus annis et dimidio, quia Christi prædicatione pascitur Ecclesia quotidie.

Read all of Apocalypsis 12

Cross References

Genesis 3:15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] + 3.15 Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum, etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.

John 16:33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 12:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 12:12Apocalypsis 12Apocalypsis 12:14 →