Apocalypsis 12:12
Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. + 12.12 Descendit diabolus. De cœlo: vel de minoribus sanctis, in quibus jam non habet locum tentatio. Sciens quod modicum tempus habet. Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui. Et postquam vidit. Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. Et datæ sunt mulieri, etc. Quæ etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 96:11Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. 1
Isaiah 44:23Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.] + 44.23 Jubilate, extrema terræ. ID. Angeli quasi habitatoribus terræ præsunt; vel apostoli, vel prophetæ super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super ædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.
Isaiah 55:12Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. + 55.12 Montes, scilicet animæ sanctorum quæ pro varietate virtutum montes appellantur et colles.
Luke 15:10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
2 Peter 3:8Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. + 3.8 Unum vero hoc. Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, pœnitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies veræ pœnitentiæ tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni. Sicut mille anni. BEDA. In agnitione divinæ virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur:
Revelation 9:12Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc. + 9.12 Væ unum abiit. Id est primum ordine narrationis et ordine temporis. Hæc est enim declaratio et damnatio malorum quæ erit tempore Antichristi.