The Bible Software
bible.softwareApocalypsisApocalypsis 13 › Apocalypsis 13:17

Apocalypsis 13:17

et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiæ, aut numerum nominis ejus. + 13.17 Numerum. Id est qui exspectant ab eo remunerationem eo minorem, vel mediocrem, vel maximam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And that no man might buy or sell, save he that had the mark, or the name of the beast, or the number of his name.

In Context

16Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis: + 13.16 Habere characterem, etc. In manu et in fronte ponent signa, ut omnes confiteantur suum esse Deum verbo et opere.

18Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiæ. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex. + 13.18 Qui habet. Cum liber præsens Græce sit editus, secundum Græcos numerus est quærendus apud quos omnes litteræ numerum significant. Nomen ejus Antemos quod ei competit, qui Christo contrarius dicitur: A, unum; N, quinquaginta; T, CCCC; E, quinque; M, quadraginta; O, septuaginta; S, CC. Vel Arnoyme, id est nego, qui Christum negat Deum, in quo idem numerus: A, unum; R, CC; N, quinquaginta; O, LXX; Y, CCCC; M, XL; E, quinque. Vel Teian, id est sol gigas, quod vero Christo, usurpative convenit Antichristo: T, CCC; E, quinque; I, X; iterum T, CCC; A, unum; N, L. Vel Latinis litteris: Diclux, quia ipse se lucem esse dicet: D, quingenti; I, unum; C, centum; L, quinquaginta; V, quinque; X, decem; et sic eadem summa. Sex primus perfectus numerus est, et significat illos minus perfectos qui conjugati sunt, et pro modo suo decem præcepta servant. Sexaginta significat mediocriter perfectos, qui, dimissis legalibus conjugiis in castitate permanent, et iterum decem præcepta pro modo suo complent. Centum significat perfectissimos qui mentis et corporis integritatem non violant et decem præcepta perfectissime servant. Hi reddunt fructum, alii tricesimum, alii sexagesimum, alii centecimum. Et discipuli Antichristi tunc dicent neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerint aliquem de fructibus illis.

Read all of Apocalypsis 13

Cross References

Revelation 13:16Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis: + 13.16 Habere characterem, etc. In manu et in fronte ponent signa, ut omnes confiteantur suum esse Deum verbo et opere.

Revelation 14:9Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua: + 14.9 Et angelus tertius. Tres ponit pro fide Trinitatis, cum tria hæc in eadem persona possint considerari.

Revelation 15:2Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei: + 15.2 Tanquam mare vitreum mistum igne. Id est baptismum, ubi fidei puritas exigitur, et homines a vitiis mundantur. Habentes citharas, id est mortificantes carnem, quod Deus eis injunxit, vel quod prior ipse fecit.

Revelation 22:4Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in frontibus eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 13:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 13:16Apocalypsis 13Apocalypsis 13:18 →