Apocalypsis 13:18
Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiæ. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex. + 13.18 Qui habet. Cum liber præsens Græce sit editus, secundum Græcos numerus est quærendus apud quos omnes litteræ numerum significant. Nomen ejus Antemos quod ei competit, qui Christo contrarius dicitur: A, unum; N, quinquaginta; T, CCCC; E, quinque; M, quadraginta; O, septuaginta; S, CC. Vel Arnoyme, id est nego, qui Christum negat Deum, in quo idem numerus: A, unum; R, CC; N, quinquaginta; O, LXX; Y, CCCC; M, XL; E, quinque. Vel Teian, id est sol gigas, quod vero Christo, usurpative convenit Antichristo: T, CCC; E, quinque; I, X; iterum T, CCC; A, unum; N, L. Vel Latinis litteris: Diclux, quia ipse se lucem esse dicet: D, quingenti; I, unum; C, centum; L, quinquaginta; V, quinque; X, decem; et sic eadem summa. Sex primus perfectus numerus est, et significat illos minus perfectos qui conjugati sunt, et pro modo suo decem præcepta servant. Sexaginta significat mediocriter perfectos, qui, dimissis legalibus conjugiis in castitate permanent, et iterum decem præcepta pro modo suo complent. Centum significat perfectissimos qui mentis et corporis integritatem non violant et decem præcepta perfectissime servant. Hi reddunt fructum, alii tricesimum, alii sexagesimum, alii centecimum. Et discipuli Antichristi tunc dicent neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerint aliquem de fructibus illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Hosea 14:9Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.
Romans 3:5Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? + 3.5 Si autem iniquitas. Dixit quod Deus verax et omnis homo mendax, et quod indignis dat bona, in quo commendabilior apparet ejus justitia et gratia: unde carnalis dicens Deum uti malis, quasi instrumento ad gloriam suam, eo rem deducit, ut dicat iniquum Deum qui punit peccata quæ sibi prosunt. Quod removet, dicens: Nunquid iniquus. Deus verax et homo mendax. Si autem hoc est, et ita iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid sequi videtur? Quod Deus iniquus est. Sed nunquid iniquus Deus qui infert mala?
Revelation 15:2Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei: + 15.2 Tanquam mare vitreum mistum igne. Id est baptismum, ubi fidei puritas exigitur, et homines a vitiis mundantur. Habentes citharas, id est mortificantes carnem, quod Deus eis injunxit, vel quod prior ipse fecit.
Revelation 21:17Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. + 21.17 Mensura hominis. Juxta litteram sanctus Joannes ostendit angelum apparuisse sibi in specie hominis, ut aperte denotet eum qui significabatur verum angelum, id est Filium Dei, et verum hominem fuisse.