Apocalypsis 13:16
Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis: + 13.16 Habere characterem, etc. In manu et in fronte ponent signa, ut omnes confiteantur suum esse Deum verbo et opere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 6:8Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, + 6.8 Et ligabis ea quasi signum. Hoc Pharisæi male interpretantes, in membranulis decalogum id est, decem verba scribebant, et ligata in fronte portabant. Quod usque hodie faciunt Babylonii, ut putentur religiosi. Unde: Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias Matth. 23..
2 Chronicles 15:13Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
Psalms 49:2Ex Sion species decoris ejus: + 49.2 Ex Sion, species decoris ejus, etc. AUG. Cœpit decus Evangelii, etc., usque ad ut testes essent in Jerusalem et in tota terra. 1
Ezekiel 9:4et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.
Acts 26:22Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
Galatians 3:28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.