The Bible Software
bible.softwareRevelationRevelation 13 › Revelation 13:3

Revelation 13:3

Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam. + 13.3 Quasi occisum. Simulabit se Antichristus mortuum, et per triduum latens post apparebit, dicens se suscitatum. Et plaga mortis ejus curata est. Arte magica ascendet in æra, ferentibus eum dæmonibus, et sic curabitur plaga mortis ejus, quia prius mortuus credebatur, post vivens reputabitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I saw one of his heads as it were wounded to death; and his deadly wound was healed: and all the world wondered after the beast.

In Context

2Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.

4Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiæ? et quis poterit pugnare cum ea?

Read all of Revelation 13

Cross References

Luke 2:1Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. + 2.1 Exiit edictum a Cæsare. AUG., BED. Augustus duodecim annis circa nativitatem Christi in pace regnavit, etc., usque ad hic primum Judæa facta est stipendiaria Romanis.

Acts 8:10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.

2 Thessalonians 2:9cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, + 2.9 Mendacibus et in omni seductione. Signa illa vocantur mendacia, vel quia non vera ut videntur, sed phantastica erunt. Vel si vera, Dei permissione ad mendacium trahent. Ideo mittet illis Deus. AUG., lib. 20, de Civit. Dei, c. 19. Deus diabolum ista facere permittet, etc., usque ad alias injustissime judicatum.

Revelation 13:12Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. + 13.12 Et potestatem, etc. Quia in omnibus caput suum sibi præponebant Antichristum. Terram. Id est terrenos, et in amore terræ perseverantes; vel: terram secundum corpus, habitantes in ea secundum animam. Adorare. Quia et hi, simulata resurrectione, prædicationis suæ faciunt tundamentum, sicut et apostoli Christi fecerunt.

Revelation 17:6Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna. + 17.6 Ebriam. Id est depressam vindicta pro effusione sanguinis: ut præ doloribus nimiis nesciat ubi sit. Et miratus sum. Hic habet Joannes personam illorum qui, cum vident malos in mundo exaltatos, mirantur cum audiunt pœnas quæ ipsis malis promittuntur, et cum ita sint puniendi, quare Deus permittit illos exaltari. Sed docentur intelligere illam exaltationem datam ad majorem excæcationem, et tandem juste inferri æternam damnationem.

Revelation 17:10Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. + 17.10 Quinque ceciderunt. Adam, si in obedientia perseverasset, sensus corporis ad nullam voluptatem verterentur, malam scilicet; sed per peccatum ita corrupti sunt, ut jam naturale sit lenia tactu, sapida gustu, nare odorifera, visu pulchra quærere. Hi sunt quinque reges per quos diabolus in pueritia regit, quia ipse fuit causa quare corrumperentur. Hi sunt quinque viri Samaritanæ. In juventa succedit error, nam postquam discretionem habet, et si peccat, jam non sensibus, sed errori imputatur: de quo Dominus: Quem nunc habes non est tuus vir Joan. 4..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Revelation 13:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Revelation 13:2Revelation 13Revelation 13:4 →