Revelation 13:8
et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi. + 13.8 Occisus est ab origine mundi, in suis, ut in Abel. Vel quia ante omnia dispositum est, quod in fine temporum occideretur. Vel occisus est in agno mystice quem Abel obtulit, vel in ipso Abel a fratre occiso præfiguratus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:32aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
Daniel 12:1In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Luke 10:20Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis. + 10.20 Nolite gaudere, quia spiritus vobis, etc. Malos spiritus ejicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt: ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorant, ad cujus invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli, qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione: ut unde illi ceciderunt sublevati, isti ascendant humiliati. Gaudete autem. Si quis cœlestia sive terrestria opera gesserit, per hæc quasi litteris adornatus apud Dei memoriam æternaliter est affixus.
Ephesians 1:4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. + 1.4 Sicut elegit, etc. Ne quis ergo putet animas cum Deo æternas, et tunc aliquid meruisse juxta errorem illorum, qui ante hæc visibilia dicunt quasdam fuisse animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas.
Titus 1:2in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: + 1.2 In spem vitæ æternæ. Hæc res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum. Ante tempora, etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium sæculorum.
Revelation 3:5Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. + 3.5 Non delebo. Delet reprobos, secundum illud: Induravit Dominus cor Pharaonis Exod. 10.. De libro vitæ. Liber vitæ præscientia Dei est, in qua omnia continentur. Confitebor nomen ejus, dicens: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. Vel hic, Dedistis mihi manducare et bibere.