The Bible Software
bible.softwareApocalypsisApocalypsis 13 › Apocalypsis 13:9

Apocalypsis 13:9

Si quis habet aurem, audiat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If any man have an ear, let him hear.

In Context

8et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi. + 13.8 Occisus est ab origine mundi, in suis, ut in Abel. Vel quia ante omnia dispositum est, quod in fine temporum occideretur. Vel occisus est in agno mystice quem Abel obtulit, vel in ipso Abel a fratre occiso præfiguratus est.

10Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum. + 13.10 Qui in captivitatem. Qui captivat homines nunc a fide, tandem a salute, scilicet Antichristus, vel ipse diabolus. Qui in gladio occiderit. Antichristus et sui occident gladio materiali et persuasionis, et peribunt gladio æterni judicii. Hic est, etc. Id est, patientiam et fidem sancti tenebunt, quia, illo destructo, sciunt se remunerandos. Respiciendo pœnam malorum et remunerationem bonorum, patientes fiunt et fidem tenent.

Read all of Apocalypsis 13

Cross References

Revelation 2:7Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. + 2.7 Qui habet aurem. Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitæ, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro.

Revelation 2:17Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. + 2.17 Manna. Per manna intellige æternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc? Quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2., etc. Et dabo ei. In Daniele scriptum est: Abscisus est lapis sine manibus Dan. 1.. In Proverbiis: Gemma gravissima exspectatio præstolantis Prov. 17.. Idem corpus solidum per ipsum lucidum, candidum virtutibus et spe immortalitatis. Et in calculo. Vel super baptismum adde martyrium, cujus vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur. Scriptum. Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus cum quibus ostensum fuit corpus ejus in cruce, quod martyr fuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 13:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 13:8Apocalypsis 13Apocalypsis 13:10 →