The Bible Software
bible.softwareApocalypsisApocalypsis 2 › Apocalypsis 2:8

Apocalypsis 2:8

Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit: + 2.8 Smyrnæ. Smyrna canticum interpretatur, vel quasi myrrha: etiam canticum in quibus delectatur, myrrha sic est amara ut etiam corpora a putredine servet. Hæc dicit primus. Talem describit Christum quod valeat ad consolationem eorum quibus tribulationes ingeruntur. Hæc dicit primus. Quasi dicat: Ne deficiatis vos, quia ego tantus propter vos passus sum mortem, de qua resurrexi. Hoc idem exspectetis et vos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And unto the angel of the church in Smyrna write; These things saith the first and the last, which was dead, and is alive;

In Context

7Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. + 2.7 Qui habet aurem. Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitæ, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro.

9Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.

Read all of Apocalypsis 2

Cross References

Revelation 1:8Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. + 1.8 Ego sum. Vere veniet, quia ipse promittit se venturum. Vel præmissa salutatione reddit attentos, quasi dicat: Ne a me hoc dictum, sed ab ipso Christo credatis. Alpha, principium. Ante quem nullus, vel e quo omnia cœperunt. Omega, finis. Post quem nullus, vel in quo omnia terminabuntur.

Revelation 1:17Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus, + 1.17 Cecidi. Id est, projeci curam humanitatis ad similitudinem ultimorum fidelium. Tanquam mortuus. Mortuus mundo, vivus Deo, et nil terrenitatis cupiens. Dexteram suam. Scilicet sanctum Spiritum confortantem, id est auxilium suum. Noli timere. Pati pro me tribulationes et mortem, quia ego qui non indigebam propter me, cum sim primus et novissimus, fui mortuus et vivus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 2:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 2:7Apocalypsis 2Apocalypsis 2:9 →