Genesis 3:22
et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. + 3.22 Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis, etc. AUG., ibid., c. 41 Propter trinitatem pluralis numerus ponitur, etc., usque ad sicut in Ecclesia solent homines a sacramentis visibilibus Ecclesiæ disciplina removeri. AUG., ubi supra, c. 42 Mirum est si Adam spiritualis erat mente, etc., usque ad quæ falsum verum esse putavit. Quasi unus ex nobis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 21 Dupliciter intelligi potest, quasi unus ex nobis, id est Deus, etc., usque ad donec Dei misericordia reviviscat qui mortuus fuerat. RUPERT. Ne comedat de ligno vitæ, et hoc facto talis, tam miser factus Adam, vivat in æternum. Quid enim si cum talis factus sit vivat in æternum? utique nil nisi malum æternum. Jam enim miser factus, si æternus quoque sit, quid nisi miseriam æternam habebit? Parcamus illi, ne hoc modo male sit quasi unus ex nobis; ne sicut quisque nostrum æternus est æternus enim Pater, æternus Filius, æternus Spiritus sanctus, sic et ille æternus sit, et ob hoc veracem se esse rideat oculus nequam diaboli, qui Dei similitudinem ei repromisit. Etenim malum quidem illi est temporalem esse, sed pessimum esset æternum esse. Mala nimis et falsa est hæc similitudo Dei. Multo melius illi est esse omnino dissimilem Dei. Quomodo? Videlicet, ut, quia miser est, sit etiam temporalis, hoc est esse omnino dissimilem Dei. Deus enim et æternus est, et felix, et est ejus æterna felicitas, felix æternitas. Horum alterum, id est felicitatem, perdidit diabolus, æternitatem vero non amisit; et est ejus æterna infelicitas, infelix æternitas. Parcamus, inquam, homini; et quia felicitatem perdidit, æternitatem quoque præcipiamus infelici, ut in neutro sit quasi unus ex nobis; nobis est æterna felicitas, felix æternitas; sit illi temporalis miseria, vel misera temporalitas; ut tunc illi commodus reformetur æternitas, cum fuerit recuperata felicitas. In magna ergo ira, magnæ misericordiæ Dominus recordatus est, hoc ipso quod lignum vitæ non concessit misero homini: quippe quem voluit sic esse dissimilem sibi, ut non esset utrobique similis diabolo, id est ne viveret homo, æque ut diabolus, usque ad ultimum judicium, et æque ut ille, absque temporali morte, transiret ad æternum incendium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 2:9Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. + 2.9 Produxitque Dominus lignum etiam vitæ. AUG., Ibid., c. 4 De sapientia dicitur: Lignum vitæ his est qui apprehenderint eam. Sed est Hierusalem æterna in cœlis, etc., usque ad quæ res suis temporibus gestas narravit. Lignum etiam vitæ, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3, col. 13 In altero hominis signum obedientiæ quam debebat: in altero sacramentum vitæ æternæ, quam obediendo mereretur. Lignum vitæ dictum, quia divinitus accepit, ut qui ex eo manducaret, corpus ejus stabili sanitate firmaretur, nec ulla infirmitate vel ætate in deterius vel in occasum laberetur. STRAB. Historice. Lignum vitæ hanc naturaliter virtutem habebat, ut qui ex ejus fructu comederet, perpetua soliditate vestiretur, nulla infirmitate, vel anxietate, vel senii lassitudine, vel imbecillitate fatigandus. Lignumque scientiæ boni et mali. AUG. ubi supra, c. 6 Erat corporale sicut aliæ arbores, nec cibo noxium, etc., usque ad quæ transgressionem secuta est. Lignum scientiæ boni et mali. AUG., lib. II de Gen. contra Manich., c. 10 Animæ medietas et ordinata integritas signatur, quod in medio paradisi plantatum, et scientiæ boni et mali dictum: quia anima, quæ debet in Deum extendi, si Deo deserto ad se conversa fuerit, et potentia sua sine Deo frui voluerit, pœna sequente experiendo discit quid sit inter bonum quod deseruit, et malum quo cecidit: et hoc erit ei gustasse de ligno scientiæ boni et mali.
Genesis 11:6et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Proverbs 3:18Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. + 3.18 Lignum vitæ. Sicut in medio paradisi lignum vitæ, etc., usque ad præsenti beatificabitur aspectu.
Isaiah 47:12Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
John 6:48Ego sum panis vitæ. + 6.48 Ego sum panis vitæ. Patres vestri, etc. Manna de quo superbitis, patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vitæ, quia non intellexerunt in eo spiritualem cibum, sic et vos qui me auditis, non spiritualiter intelligitis. Vixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritualiter manducaverunt. Sic et qui modo verba mea spiritualiter accipiunt. Ego sum panis vitæ. Ecce sacramentum verbis tegit, ut Judæi et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur; unde Petrus: Verba vitæ æternæ habes.
Revelation 22:2In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. + 22.2 Et ex utraque. Circa flumen, id est, in hac vita habemus lignum vitæ, id est corpus et sanguinem Christi, in quibus reficimur ultra flumen, id est, in futuro habebimus ipsum præsentem. Vel per circa flumen, accipiamus tempus ante baptismum, per ultra, illud quod fuit post baptismum, ut denotemus fideles et in veteri et in nova lege salvatos per Christum, quod significavit Moyses qui duxit filios Isræl usque ad flumen Jordanis, et Jesus filius Nave, qui de flumine Jordanis duxit eos in terram promissionis. Lignum vitæ. Quasi dicat: Ipse refectionem dat, ipse etiam dat eis qui pararent eos quibus ipse reddat. Fructus. Id est prophetas et apostolos in fidem Trinitatis per quatuor mundi partes fructificantes. Et folia ligni. Quasi dicat: Et quod Christus reddet fructum, hoc erit sic, quod apostoli, et post eos alii etiam spargent folia ipsius Christi.