Revelation 21:15
Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. + 21.15 Et qui loquebatur mecum. Vidi civitatem istam ita munitam et ornatam, et non omnes ibi vidi æquales inter se: sed unumquemque perfectum pro modo suo. Mensuram arundineam auream. Id est, divinam Scripturam Dei sapientia compositam, quæ tangit et illustrat corda fidelium. Ut metiretur civitatem et portas ejus. Id est, secundum mensuram daret etiam minoribus intelligentiam ipsarum Scripturarum. In quadro posita est. Quatuor latera, fides, spes, charitas, operatio, quæ sunt æqualia, quia quantum quis credit, tantum sperat: quantum sperat, tantum diligit: quantum diligit, tantum operatur. In quadro ergo, quia robusta fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor principales virtutes, quarum una non debet aliam excedere. In homine ergo est prudentia appetendi boni et vitandi mali, quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus homo se retrahat: post hæc est fortitudo, ut quod intelligit, operetur: dehinc justitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis justus vel sapiens sibi videatur. Per stadia. Stadium est locus et cursus et mensura, et octo faciunt milliare, notat autem tendentes ad bravium. Duodecim millia. Hi perfecti sunt in fide Trinitatis ex quatuor mundi partibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 40:3et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
Zechariah 2:1Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.