Revelation 21:14
Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. + 21.14 Murus. Id est, fides Christi qua munivit ipsam civitatem, habet duodecim patriarchas, per quos fundatur, quia illi primi hanc fidem tenuerunt, et in illis innituntur quicunque ad fidem accedunt. Et in ipsis duodecim. Quam fidem isti tenent, illi venturam intellexerunt, et prænuntiaverunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 54:11Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris:
Matthew 16:18Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. + 16.18 Tu es. Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Petrus. A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos. Sicut lumen et cætera nomina, ut: Vos estis sal terræ, a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit. Et portæ. Portæ inferi sunt peccata, minæ, blandimenta, hæreses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suæ credendi sunt ædificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum prætendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.
Galatians 2:9et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: + 2.9 Columnæ. Ecclesia firmamentum dicitur veritatis: quam etiam sapientia ædificavit, id est, constituit in septem columnis, quo numero vel universitas prædicatorum (quia solet poni pro universo) vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. Dextras dederunt. Unde contulit cum illis, et dextras accepit? Quia idem cum eis verbum habuit. Ipsa collatio unitatem doctrinæ monstravit, aliter non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. Ut nos ingentes. Ut essem primus in prædicatione gentium, sicut Petrus in circumcisione. Et sicut apostoli Petro, ita Barnabas sibi sociaretur.
Ephesians 3:5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, + 3.5 Et prophetis. Prophetæ quidem priores præscierunt olim hoc de gentibus, quod vocandæ essent, et futuræ participes doni Dei, sed hoc latuit, quod sine lege salus eis esset per fidem Christi.
Hebrews 11:10Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.
Revelation 18:20Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ: quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa. + 18.20 Exsultate super eam. Postquam prædixit hanc damnationem futuram impiis, monet bonos exsultare, ut concordent divino judicio; vel quia, his damnatis, sequitur eorum remuneratio.